| Accipe, Dardanide, moriturae carmen Elissae; | |
| Quae legis a nobis ultima verba legi. | |
| Sic ubi fata vocant, udis abiectus in herbis | |
| Ad vada Maeandri concinit albus olor. | |
| Nec quia te nostra sperem prece posse moveri, | 5 |
| Alloquor: Adverso movimus ista deo! | |
| Sed meriti famam corpusque animumque pudicum | |
| Cum male perdiderim, perdere verba leve est. | |
| Certus es ire tamen miseramque relinquere Didon | |
| Atque idem venti vela fidemque ferent. | 10 |
| Certus es, Aenea, cum foedere solvere naves | |
| Quaeque ubi sint nescis Itala regna sequi. | |
| Nec nova Karthago nec te crescentia tangunt | |
| Moenia nec sceptro tradita summa tuo. | |
| Facta fugis, facienda petis. Quaerenda per orbem | 15 |
| Altera, quaesita est altera tibi. | |
| Ut terram invenias, quis eam tibi tradet habendam? | |
| Quis sua non notis arva tenenda dabit? | |
| Alter amor tibi extat habendus et altera Dido | |
| Quamque iterum fallas, altera danda fides. | 20 |
| Quando erit ut condas instar Karthaginis urbem | |
| Et videas populos altus ab arce tuos? | |
| Omnia ut eveniant nec di tua vota morentur, | |
| Unde tibi, quae te sic amet, uxor erit? | |
| Uror ut inducto ceratae sulphure taedae, | 25 |
| Ut pia fumosis addita tura rogis. | 25a |
| Aeneas oculis vigilantis semper inhaeret | 25b |
| Aenean animo noxque diesque refert. | |
| Ille quidem male gratus et ad mea munera surdus | |
| Et quo, si non sim stulta, carere velim. | |
| Non tamen Aenean, quamvis male cogitat, odi, | |
| Sed queror infidum questaque peius amo. | 30 |
| Parce, Venus, nurui durumque amplectere fratrem, | |
| Frater Amor; castris militet ille tuis. | |
| Aut ego quem coepi -- neque enim dedignor -- amare, | |
| Materiam curae praebeat ille meae. | |
| Fallor et ista mihi falso iactatur imago: | 35 |
| Matris ab ingenio dissidet ille suae. | |
| Te lapis et montes innataque rupibus altis | |
| Robora, te saevae progenuere ferae | |
| Aut mare, quale vides agitari nunc quoque ventis: | |
| Qua tamen adversis fluctibus ire paras? | 40 |
| Quo fugis? Obstat hiems. Hiemis mihi gratia prosit! | |
| Adspice ut eversas concitet Eurus aquas. | |
| Quod tibi malueram, sine me debere procellis; | |
| Iustior est animo ventus et unda tuo. | |
| Non ego sum tanti, quod non cessaris, inique, | 45 |
| Ut pereas, dum me per freta longa fugis. | |
| Exerces pretiosa odia et constantia magno, | |
| Si, dum me careas, est tibi vile mori. | |
| Iam venti ponent strataque acqualiter unda | |
| Caerulis Triton per mare curret equis. | 50 |
| Tu quoque cum ventis utinam mutabilis esses | |
| Et nisi duritia robora vincis -- eris. | |
| Quid si nescires, insana quid aequora possunt? | |
| Expertae totiens tam male credis aquae? | |
| Ut pelago suadente etiam retinacula solvas, -- | 55 |
| Multa tamen latus tristia pontus habet. | |
| Nec violasse fidem temptantibus aequora prodest: | |
| Perfidiae poenas exigit ille locus, | |
| Praecipue cum laesus amor, quia mater Amorum | |
| Nuda Cytheriacis edita fertur aquis. | 60 |
| Perdita ne perdam, timeo, noceamve nocenti | |
| Neu bibat aequoreas naufragus hostis aquas. | |
| Vive, precor! Sic te melius quam funere perdam, -- | |
| Tu potius leti causa ferere mei. | |
| Finge, age, te rapido -- nullum sit in omine pondus! -- | 65 |
| Turbine deprendi, quid tibi mentis erit? | |
| Protinus occurrent falsae peiuria linguae | |
| Et Phrygia Dido fraude coacta mori; | |
| Coniugis ante oculos deceptae stabit imago | |
| Tristis et effusis sanguinolenta comis. | 70 |
| Quidquid id est "Tantum merui; concedite!" dicas | |
| Quaeque cadent in te fulmina missa putes! | |
| Da breve saevitiae spatium pelagique tuaeque; | |
| Grande morae pretium tuta futura via est. | |
| Nec mihi tu curae; puero parcatur Iulo! | 75 |
| Te satis est titulum mortis habere meae. | |
| Quid puer Ascanius, quid di meruere Penates? | |
| Ignibus ereptos obruet unda deos? | |
| Sed neque fers tecum nec quae mihi, perfide, iactas | |
| Presserunt umeros sacra paterque tuos. | 80 |
| Omnia mentiris; neque enim tua fallere lingua | |
| Incipit a nobis primaque plector ego: | |
| Si quaeras ubi sit formosi mater Iuli-- | |
| Occidit a duro sola relicta viro | |
| Haec mihi narraras, at me movere merentem. | 85 |
| Inde minor culpa poena futura tua est. | |
| Nec mihi mens dubia est, quin te tua numina damnent: | |
| Per mare per terras septima iactat hiems. | |
| Fluctibus eiectum tuta statione recepi | |
| Vixque bene audito nomine regna dedi. | 90 |
| His tamen officiis utinam contenta fuissem | |
| Nec mea concubitu fama sepulta foret! | |
| Illa dies nocuit, qua nos declive sub antrum | |
| Caeruleus subitis compulit imber aquis. | |
| Audieram voces, nymphas ululasse putavi: | 95 |
| Eumenides fatis signa dedere meis. | |
| Exige, laese pudor, poenas, violataque lecti | |
| Iura neque ad cineres fama retenta meos! | |
| Vosque mei manes animaeque cinisque Sychaei, | |
| Ad quas, me miseram, plena pudoris eo. | 100 |
| Est mihi marmorea sacratus in aede Sychaeus; | |
| Oppositae frondes velleraque alba tegunt. | |
| Hinc ego me sensi noto quater ore citari; | |
| Ipse sono tenui dixit "Elissa, veni!" | |
| Nulla mora est: Venio, venio tibi debita coniunx, -- | 105 |
| Sum tamen amisso tarda pudore meo! | |
| Da veniam culpae; decepit idoneus auctor; | |
| Invidiam noxae detrahit ille meae. | |
| Diva parens seniorque pater, pia sarcina nati, | |
| Spem mihi mansuri rite dedere viri. | 110 |
| Si fuit errandum, causas habet error honestas: | |
| Adde fidem, nulla parte pigendus erit. | |
| Dura in extremum vitaeque novissima nostrae | |
| Prosequitur fati, qui fuit ante, tenor: | |
| Occidit ut Tyrias coniunx mactatus ad aras | 115 |
| Et sceleris tanti praemia frater habet, | |
| Exul agor cineresque viri patriamque relinquo | |
| Et feror in duras hoste sequente vias; | |
| Adplicor ignotis fratrique elapsa fretoque; | |
| Quod tibi donavi, perfide, litus emo. | 120 |
| Urbem constitui lateque patentia fixi | |
| Moenia finitimis invidiosa locis. | |
| Bella tument. Bellis peregrina et femina temptor | |
| Vixque rudes portas urbis et arma paro. | |
| Mille procis placui, qui me coiere querentes | 125 |
| Nescio quem thalamis praepossuisse suis. | |
| Quid dubitas vinctam Gaetulo tradere Iarbae? | |
| Praebuerim sceleri bracchia nostra tuo. | |
| Est etiam frater, cuius manus impia poscit | |
| Respergi nostro sparsa cruore viri. | 130 |
| Pone deos et quae tangendo sacra profanas! | |
| Non bene caelestes impia dextra colit. | |
| Si tu cultor eras elapsis igne futurus, | |
| Paenitet elapsos ignibus esse deos. | |
| Forsitan et gravidam Didon, scelerate, relinquas | 135 |
| Parsque tui lateat corpore clausa meo. | |
| Accedet fatis matris miserabilis infans | |
| Et nondum nati funeris auctor eris. | |
| Cumque parente sua frater morietur Iuli, | |
| Poenaque connexos auferet una duos. | 140 |
| "Sed iubet ire deus!" Vellem, vetuisset adire | |
| punica nec Teucris pressa fuisset humus. | |
| Hoc duce nempe deo ventis agitaris iniquis | |
| Et teris in rapido tempora longa freto. | |
| Pergama vix tanto tibi erant repetenda labore, | 145 |
| Hectore si vivo quanta fuere forent. | |
| Non patrium Simoenta petis, sed Thybridas undas, | |
| Nempe ut pervenias quo cupis hopses eris. | |
| Utque latet via tuta tuis obtrusa carinis, | |
| Vix tibi continget terra petita seni. | 150 |
| Hos potius populos in dotem ambage remissa | |
| Accipe et advectas Pygmalionis opes. | |
| Ilion in Tyriam transfer felicius urbem | |
| Iamque locum regis sceptraque sacra tene! | |
| Si tibi mens avida est belli, si quaerit Iulus, | 155 |
| Unde suo partus Marte triumphus eat, | |
| Quem superet, nequid desit praebebimus hostem; | |
| Hic pacis leges, hic locus arma capit. | |
| Tu modo -- per matrem graternaque tela, sagittas, | |
| Perque fugae comites, Dardana sacra, deos!-- | 160 |
| Sic superent, quoscumque tua de gente reportas, | |
| Mars ferus et damni sit modus ille tui | |
| Ascaniusque suos feliciter impleat annos | |
| Et senis Anchisae molliter ossa cubent! -- | |
| Parce, precor, domui, quae se tibi tradit habendam! | 165 |
| Quod crimen dicis praeter amasse meum? | |
| Non ego sum Pthias magnisque oriunda Mycenis, | |
| Nec steterunt in te virque paterque meus. | |
| Si pudet uxoris, non nupta, sed hospita dicar; | |
| Dum tua sit Dido, quidlibet esse feret. | 170 |
| Nota mihi freta sunt Afrum plangentia litus; | |
| Temporibus certis dantque negantque viam: | |
| Cum dabit aura viam, praebebis carbasa ventis; | |
| Nunc levis eiectam continet alga ratem. | |
| Tempus ut observem, manda mihi: Certius ibis | 175 |
| Nec te, si cupies, ipsa manere sinam. | |
| Et socii requiem poscunt laniataque classis | |
| Postulat exiguas semirefecta moras. | |
| Pro meritis et siqua tibi debebimus ultra, | |
| Pro spe coniugii tempora parva peto: | 180 |
| Dum freta mitescunt et amor dum temperat usum, | |
| Fortiter ediscam tristia posse pati. | |
| Si minus, est animus nobis effundere vitam; | |
| In me crudelis non potes esse diu. | |
| Adspicias utinam quae sit scribentis imago; | 185 |
| Scribimus et gremio Triocus ensis adest; | |
| Perque genas lacrimae strictum labuntur in ensem, | |
| Qui iam pro lacrimis sanguine tinctus erit. | |
| Quam bene conveniunt fato tua munera nostro! | |
| Instruis impensa nostra sepulchra brevi. | 190 |
| Nec mea nunc primum feriuntur pectora telo; | |
| Ille locus saevi vulnus amoris habet. | |
| Anna soror, soror Anna, meae male conscia culpae, | |
| Iam dabis in cineres ultima dona meos. | |
| Nec consumpta rogis inscribar Elissa Sychaei, | 195 |
| Hoc tamen in tumuli marmore carmen erit: | |
| Praebuit Aeneas et causam mortis et ensem. | |
| Ipsa sua Dido concidit usa manu. |
Transcribed by Míceál F. Vaughan (8 April 1999)