Ovid, Heroides VII

Dido Aeneae

 

Accipe, Dardanide, moriturae carmen Elissae;  
Quae legis a nobis ultima verba legi.  
Sic ubi fata vocant, udis abiectus in herbis  
Ad vada Maeandri concinit albus olor.  
Nec quia te nostra sperem prece posse moveri, 5
Alloquor: Adverso movimus ista deo!  
Sed meriti famam corpusque animumque pudicum  
Cum male perdiderim, perdere verba leve est.  
Certus es ire tamen miseramque relinquere Didon  
Atque idem venti vela fidemque ferent. 10
Certus es, Aenea, cum foedere solvere naves  
Quaeque ubi sint nescis Itala regna sequi.  
Nec nova Karthago nec te crescentia tangunt  
Moenia nec sceptro tradita summa tuo.  
Facta fugis, facienda petis. Quaerenda per orbem 15
Altera, quaesita est altera tibi.  
Ut terram invenias, quis eam tibi tradet habendam?  
Quis sua non notis arva tenenda dabit?  
Alter amor tibi extat habendus et altera Dido  
Quamque iterum fallas, altera danda fides. 20
Quando erit ut condas instar Karthaginis urbem  
Et videas populos altus ab arce tuos?  
Omnia ut eveniant nec di tua vota morentur,  
Unde tibi, quae te sic amet, uxor erit?  
Uror ut inducto ceratae sulphure taedae, 25
Ut pia fumosis addita tura rogis. 25a
Aeneas oculis vigilantis semper inhaeret 25b
Aenean animo noxque diesque refert.  
Ille quidem male gratus et ad mea munera surdus  
Et quo, si non sim stulta, carere velim.  
Non tamen Aenean, quamvis male cogitat, odi,  
Sed queror infidum questaque peius amo. 30
Parce, Venus, nurui durumque amplectere fratrem,  
Frater Amor; castris militet ille tuis.  
Aut ego quem coepi -- neque enim dedignor -- amare,  
Materiam curae praebeat ille meae.  
Fallor et ista mihi falso iactatur imago: 35
Matris ab ingenio dissidet ille suae.  
Te lapis et montes innataque rupibus altis  
Robora, te saevae progenuere ferae  
Aut mare, quale vides agitari nunc quoque ventis:  
Qua tamen adversis fluctibus ire paras? 40
Quo fugis? Obstat hiems. Hiemis mihi gratia prosit!  
Adspice ut eversas concitet Eurus aquas.  
Quod tibi malueram, sine me debere procellis;  
Iustior est animo ventus et unda tuo.  
Non ego sum tanti, quod non cessaris, inique, 45
Ut pereas, dum me per freta longa fugis.  
Exerces pretiosa odia et constantia magno,  
Si, dum me careas, est tibi vile mori.  
Iam venti ponent strataque acqualiter unda  
Caerulis Triton per mare curret equis. 50
Tu quoque cum ventis utinam mutabilis esses  
Et nisi duritia robora vincis -- eris.  
Quid si nescires, insana quid aequora possunt?  
Expertae totiens tam male credis aquae?  
Ut pelago suadente etiam retinacula solvas, -- 55
Multa tamen latus tristia pontus habet.  
Nec violasse fidem temptantibus aequora prodest:  
Perfidiae poenas exigit ille locus,  
Praecipue cum laesus amor, quia mater Amorum  
Nuda Cytheriacis edita fertur aquis. 60
Perdita ne perdam, timeo, noceamve nocenti  
Neu bibat aequoreas naufragus hostis aquas.  
Vive, precor! Sic te melius quam funere perdam, --  
Tu potius leti causa ferere mei.  
Finge, age, te rapido -- nullum sit in omine pondus! -- 65
Turbine deprendi, quid tibi mentis erit?  
Protinus occurrent falsae peiuria linguae  
Et Phrygia Dido fraude coacta mori;  
Coniugis ante oculos deceptae stabit imago  
Tristis et effusis sanguinolenta comis. 70
Quidquid id est "Tantum merui; concedite!" dicas  
Quaeque cadent in te fulmina missa putes!  
Da breve saevitiae spatium pelagique tuaeque;  
Grande morae pretium tuta futura via est.  
Nec mihi tu curae; puero parcatur Iulo! 75
Te satis est titulum mortis habere meae.  
Quid puer Ascanius, quid di meruere Penates?  
Ignibus ereptos obruet unda deos?  
Sed neque fers tecum nec quae mihi, perfide, iactas  
Presserunt umeros sacra paterque tuos. 80
Omnia mentiris; neque enim tua fallere lingua  
Incipit a nobis primaque plector ego:  
Si quaeras ubi sit formosi mater Iuli--  
Occidit a duro sola relicta viro  
Haec mihi narraras, at me movere merentem. 85
Inde minor culpa poena futura tua est.  
Nec mihi mens dubia est, quin te tua numina damnent:  
Per mare per terras septima iactat hiems.  
Fluctibus eiectum tuta statione recepi  
Vixque bene audito nomine regna dedi. 90
His tamen officiis utinam contenta fuissem  
Nec mea concubitu fama sepulta foret!  
Illa dies nocuit, qua nos declive sub antrum  
Caeruleus subitis compulit imber aquis.  
Audieram voces, nymphas ululasse putavi: 95
Eumenides fatis signa dedere meis.  
Exige, laese pudor, poenas, violataque lecti  
Iura neque ad cineres fama retenta meos!  
Vosque mei manes animaeque cinisque Sychaei,  
Ad quas, me miseram, plena pudoris eo. 100
Est mihi marmorea sacratus in aede Sychaeus;  
Oppositae frondes velleraque alba tegunt.  
Hinc ego me sensi noto quater ore citari;  
Ipse sono tenui dixit "Elissa, veni!"  
Nulla mora est: Venio, venio tibi debita coniunx, -- 105
Sum tamen amisso tarda pudore meo!  
Da veniam culpae; decepit idoneus auctor;  
Invidiam noxae detrahit ille meae.  
Diva parens seniorque pater, pia sarcina nati,  
Spem mihi mansuri rite dedere viri. 110
Si fuit errandum, causas habet error honestas:  
Adde fidem, nulla parte pigendus erit.  
Dura in extremum vitaeque novissima nostrae  
Prosequitur fati, qui fuit ante, tenor:  
Occidit ut Tyrias coniunx mactatus ad aras 115
Et sceleris tanti praemia frater habet,  
Exul agor cineresque viri patriamque relinquo  
Et feror in duras hoste sequente vias;  
Adplicor ignotis fratrique elapsa fretoque;  
Quod tibi donavi, perfide, litus emo. 120
Urbem constitui lateque patentia fixi  
Moenia finitimis invidiosa locis.  
Bella tument. Bellis peregrina et femina temptor  
Vixque rudes portas urbis et arma paro.  
Mille procis placui, qui me coiere querentes 125
Nescio quem thalamis praepossuisse suis.  
Quid dubitas vinctam Gaetulo tradere Iarbae?  
Praebuerim sceleri bracchia nostra tuo.  
Est etiam frater, cuius manus impia poscit  
Respergi nostro sparsa cruore viri. 130
Pone deos et quae tangendo sacra profanas!  
Non bene caelestes impia dextra colit.  
Si tu cultor eras elapsis igne futurus,  
Paenitet elapsos ignibus esse deos.  
Forsitan et gravidam Didon, scelerate, relinquas 135
Parsque tui lateat corpore clausa meo.  
Accedet fatis matris miserabilis infans  
Et nondum nati funeris auctor eris.  
Cumque parente sua frater morietur Iuli,  
Poenaque connexos auferet una duos. 140
"Sed iubet ire deus!" Vellem, vetuisset adire  
punica nec Teucris pressa fuisset humus.  
Hoc duce nempe deo ventis agitaris iniquis  
Et teris in rapido tempora longa freto.  
Pergama vix tanto tibi erant repetenda labore, 145
Hectore si vivo quanta fuere forent.  
Non patrium Simoenta petis, sed Thybridas undas,  
Nempe ut pervenias quo cupis hopses eris.  
Utque latet via tuta tuis obtrusa carinis,  
Vix tibi continget terra petita seni. 150
Hos potius populos in dotem ambage remissa  
Accipe et advectas Pygmalionis opes.  
Ilion in Tyriam transfer felicius urbem  
Iamque locum regis sceptraque sacra tene!  
Si tibi mens avida est belli, si quaerit Iulus, 155
Unde suo partus Marte triumphus eat,  
Quem superet, nequid desit praebebimus hostem;  
Hic pacis leges, hic locus arma capit.  
Tu modo -- per matrem graternaque tela, sagittas,  
Perque fugae comites, Dardana sacra, deos!-- 160
Sic superent, quoscumque tua de gente reportas,  
Mars ferus et damni sit modus ille tui  
Ascaniusque suos feliciter impleat annos  
Et senis Anchisae molliter ossa cubent! --  
Parce, precor, domui, quae se tibi tradit habendam! 165
Quod crimen dicis praeter amasse meum?  
Non ego sum Pthias magnisque oriunda Mycenis,  
Nec steterunt in te virque paterque meus.  
Si pudet uxoris, non nupta, sed hospita dicar;  
Dum tua sit Dido, quidlibet esse feret. 170
Nota mihi freta sunt Afrum plangentia litus;  
Temporibus certis dantque negantque viam:  
Cum dabit aura viam, praebebis carbasa ventis;  
Nunc levis eiectam continet alga ratem.  
Tempus ut observem, manda mihi: Certius ibis 175
Nec te, si cupies, ipsa manere sinam.  
Et socii requiem poscunt laniataque classis  
Postulat exiguas semirefecta moras.  
Pro meritis et siqua tibi debebimus ultra,  
Pro spe coniugii tempora parva peto: 180
Dum freta mitescunt et amor dum temperat usum,  
Fortiter ediscam tristia posse pati.  
Si minus, est animus nobis effundere vitam;  
In me crudelis non potes esse diu.  
Adspicias utinam quae sit scribentis imago; 185
Scribimus et gremio Triocus ensis adest;  
Perque genas lacrimae strictum labuntur in ensem,  
Qui iam pro lacrimis sanguine tinctus erit.  
Quam bene conveniunt fato tua munera nostro!  
Instruis impensa nostra sepulchra brevi. 190
Nec mea nunc primum feriuntur pectora telo;  
Ille locus saevi vulnus amoris habet.  
Anna soror, soror Anna, meae male conscia culpae,  
Iam dabis in cineres ultima dona meos.  
Nec consumpta rogis inscribar Elissa Sychaei, 195
Hoc tamen in tumuli marmore carmen erit:  
Praebuit Aeneas et causam mortis et ensem.  
Ipsa sua Dido concidit usa manu.  

 

Transcribed by Míceál F. Vaughan (8 April 1999)