| Accipe, Dardanide, moriturae carmen Elissae; |
| Quae legis a nobis ultima verba legi. |
| Sic ubi fata vocant, udis abiectus in herbis |
| Ad vada Maeandri concinit albus olor. |
| Nec quia te nostra sperem prece posse moveri, |
5 |
Alloquor: Adverso movimus ista deo! |
| Sed meriti famam corpusque animumque pudicum |
| Cum male perdiderim, perdere verba leve est. |
| Certus es ire tamen miseramque relinquere Didon |
| Atque idem venti vela fidemque ferent. |
10 |
| Certus es, Aenea, cum foedere solvere naves |
| Quaeque ubi sint nescis Itala regna sequi. |
| Nec nova Karthago nec te crescentia tangunt |
| Moenia nec sceptro tradita summa tuo. |
| Facta fugis, facienda petis. Quaerenda per orbem |
15 |
| Altera, quaesita est altera tibi. |
| Ut terram invenias, quis eam tibi tradet habendam? |
| Quis sua non notis arva tenenda dabit? |
| Alter amor tibi extat habendus et altera Dido |
| Quamque iterum fallas, altera danda fides. |
20 |
| Quando erit ut condas instar Karthaginis urbem |
| Et videas populos altus ab arce tuos? |
| Omnia ut eveniant nec di tua vota morentur, |
| Unde tibi, quae te sic amet, uxor erit? |
| Uror ut inducto ceratae sulphure taedae, |
25 |
| Ut pia fumosis addita tura rogis. | 25a |
| Aeneas oculis vigilantis semper inhaeret | 25b |
| Aenean animo noxque diesque refert. |
| Ille quidem male gratus et ad mea munera surdus |
| Et quo, si non sim stulta, carere velim. |
| Non tamen Aenean, quamvis male cogitat, odi, |
| Sed queror infidum questaque peius amo. |
30 |
| Parce, Venus, nurui durumque amplectere fratrem, |
| Frater Amor; castris militet ille tuis. |
| Aut ego quem coepi — neque enim dedignor — amare, |
| Materiam curae praebeat ille meae. |
| Fallor et ista mihi falso iactatur imago: |
35 |
| Matris ab ingenio dissidet ille suae. |
| Te lapis et montes innataque rupibus altis |
| Robora, te saevae progenuere ferae |
| Aut mare, quale vides agitari nunc quoque ventis: |
| Qua tamen adversis fluctibus ire paras? |
40 |
| Quo fugis? Obstat hiems. Hiemis mihi gratia prosit! |
| Adspice ut eversas concitet Eurus aquas. |
| Quod tibi malueram, sine me debere procellis; |
| Iustior est animo ventus et unda tuo. |
| Non ego sum tanti, quod non cessaris, inique, | 45 |
| Ut pereas, dum me per freta longa fugis. |
| Exerces pretiosa odia et constantia magno, |
| Si, dum me careas, est tibi vile mori. |
| Iam venti ponent strataque acqualiter unda |
| Caerulis Triton per mare curret equis. |
50 |
| Tu quoque cum ventis utinam mutabilis esses |
| Et nisi duritia robora vincis — eris. |
| Quid si nescires, insana quid aequora possunt? |
| Expertae totiens tam male credis aquae? |
| Ut pelago suadente etiam retinacula solvas, — |
55 |
| Multa tamen latus tristia pontus habet. |
| Nec violasse fidem temptantibus aequora prodest: |
| Perfidiae poenas exigit ille locus, |
| Praecipue cum laesus amor, quia mater Amorum |
| Nuda Cytheriacis edita fertur aquis. |
60 |
| Perdita ne perdam, timeo, noceamve nocenti |
| Neu bibat aequoreas naufragus hostis aquas. |
| Vive, precor! Sic te melius quam funere perdam, — |
| Tu potius leti causa ferere mei. |
| Finge, age, te rapido — nullum sit in omine pondus! — |
65 |
| Turbine deprendi, quid tibi mentis erit? |
| Protinus occurrent falsae peiuria linguae |
| Et Phrygia Dido fraude coacta mori; |
| Coniugis ante oculos deceptae stabit imago |
| Tristis et effusis sanguinolenta comis. |
70 |
| Quidquid id est "Tantum merui; concedite!" dicas |
| Quaeque cadent in te fulmina missa putes! |
| Da breve saevitiae spatium pelagique tuaeque; |
| Grande morae pretium tuta futura via est. |
| Nec mihi tu curae; puero parcatur Iulo! |
75 |
| Te satis est titulum mortis habere meae. |
| Quid puer Ascanius, quid di meruere Penates? |
| Ignibus ereptos obruet unda deos? |
| Sed neque fers tecum nec quae mihi, perfide, iactas |
| Presserunt umeros sacra paterque tuos.>/td>
| 80 |
| Omnia mentiris; neque enim tua fallere lingua |
| Incipit a nobis primaque plector ego: |
| Si quaeras ubi sit formosi mater Iuli— |
| Occidit a duro sola relicta viro |
| Haec mihi narraras, at me movere merentem. |
85 |
| Inde minor culpa poena futura tua est. |
| Nec mihi mens dubia est, quin te tua numina damnent: |
| Per mare per terras septima iactat hiems. |
| Fluctibus eiectum tuta statione recepi |
| Vixque bene audito nomine regna dedi. |
90 |
| His tamen officiis utinam contenta fuissem |
| Nec mea concubitu fama sepulta foret! |
| Illa dies nocuit, qua nos declive sub antrum |
| Caeruleus subitis compulit imber aquis. |
| Audieram voces, nymphas ululasse putavi: |
95 |
| Eumenides fatis signa dedere meis. |
| Exige, laese pudor, poenas, violataque lecti |
| Iura neque ad cineres fama retenta meos! |
| Vosque mei manes animaeque cinisque Sychaei, |
| Ad quas, me miseram, plena pudoris eo. |
100 |
| Est mihi marmorea sacratus in aede Sychaeus; |
| Oppositae frondes velleraque alba tegunt. |
| Hinc ego me sensi noto quater ore citari; |
| Ipse sono tenui dixit "Elissa, veni!" |
| Nulla mora est: Venio, venio tibi debita coniunx, — |
105 |
| Sum tamen amisso tarda pudore meo! |
| Da veniam culpae; decepit idoneus auctor; |
| Invidiam noxae detrahit ille meae. |
| Diva parens seniorque pater, pia sarcina nati, |
| Spem mihi mansuri rite dedere viri. |
110 |
| Si fuit errandum, causas habet error honestas: |
| Adde fidem, nulla parte pigendus erit. |
| Dura in extremum vitaeque novissima nostrae |
| Prosequitur fati, qui fuit ante, tenor: |
| Occidit ut Tyrias coniunx mactatus ad aras |
115 |
| Et sceleris tanti praemia frater habet, |
| Exul agor cineresque viri patriamque relinquo |
| Et feror in duras hoste sequente vias; |
| Adplicor ignotis fratrique elapsa fretoque; |
| Quod tibi donavi, perfide, litus emo. |
120 |
| Urbem constitui lateque patentia fixi |
| Moenia finitimis invidiosa locis. |
| Bella tument. Bellis peregrina et femina temptor |
| Vixque rudes portas urbis et arma paro. |
| Mille procis placui, qui me coiere querentes |
125 |
| Nescio quem thalamis praepossuisse suis. |
| Quid dubitas vinctam Gaetulo tradere Iarbae? |
| Praebuerim sceleri bracchia nostra tuo. |
| Est etiam frater, cuius manus impia poscit |
| Respergi nostro sparsa cruore viri. |
130 |
| Pone deos et quae tangendo sacra profanas! |
| Non bene caelestes impia dextra colit. |
| Si tu cultor eras elapsis igne futurus, |
| Paenitet elapsos ignibus esse deos. |
| Forsitan et gravidam Didon, scelerate, relinquas |
135 |
| Parsque tui lateat corpore clausa meo. |
| Accedet fatis matris miserabilis infans |
| Et nondum nati funeris auctor eris. |
| Cumque parente sua frater morietur Iuli, |
| Poenaque connexos auferet una duos. |
140 |
| "Sed iubet ire deus!" Vellem, vetuisset adire |
| punica nec Teucris pressa fuisset humus. |
| Hoc duce nempe deo ventis agitaris iniquis |
| Et teris in rapido tempora longa freto. |
| Pergama vix tanto tibi erant repetenda labore, |
145 |
| Hectore si vivo quanta fuere forent. |
| Non patrium Simoenta petis, sed Thybridas undas, |
| Nempe ut pervenias quo cupis hopses eris. |
| Utque latet via tuta tuis obtrusa carinis, |
| Vix tibi continget terra petita seni. |
150 |
| Hos potius populos in dotem ambage remissa |
| Accipe et advectas Pygmalionis opes. |
| Ilion in Tyriam transfer felicius urbem |
| Iamque locum regis sceptraque sacra tene! |
| Si tibi mens avida est belli, si quaerit Iulus, |
155 |
| Unde suo partus Marte triumphus eat, |
| Quem superet, nequid desit praebebimus hostem; |
| Hic pacis leges, hic locus arma capit. |
| Tu modo — per matrem graternaque tela, sagittas, |
| Perque fugae comites, Dardana sacra, deos! — |
160 |
| Sic superent, quoscumque tua de gente reportas, |
| Mars ferus et damni sit modus ille tui |
| Ascaniusque suos feliciter impleat annos |
| Et senis Anchisae molliter ossa cubent! — |
| Parce, precor, domui, quae se tibi tradit habendam! |
165 |
| Quod crimen dicis praeter amasse meum? |
| Non ego sum Pthias magnisque oriunda Mycenis, |
| Nec steterunt in te virque paterque meus. |
| Si pudet uxoris, non nupta, sed hospita dicar; |
| Dum tua sit Dido, quidlibet esse feret. |
170 |
| Nota mihi freta sunt Afrum plangentia litus; |
| Temporibus certis dantque negantque viam: |
| Cum dabit aura viam, praebebis carbasa ventis; |
| Nunc levis eiectam continet alga ratem. |
| Tempus ut observem, manda mihi: Certius ibis |
175 |
| Nec te, si cupies, ipsa manere sinam. |
| Et socii requiem poscunt laniataque classis |
| Postulat exiguas semirefecta moras. |
| Pro meritis et siqua tibi debebimus ultra, |
| Pro spe coniugii tempora parva peto: |
180 |
| Dum freta mitescunt et amor dum temperat usum, |
| Fortiter ediscam tristia posse pati. |
| Si minus, est animus nobis effundere vitam; |
| In me crudelis non potes esse diu. |
| Adspicias utinam quae sit scribentis imago; |
185 |
| Scribimus et gremio Triocus ensis adest; |
| Perque genas lacrimae strictum labuntur in ensem, |
| Qui iam pro lacrimis sanguine tinctus erit. |
| Quam bene conveniunt fato tua munera nostro! |
| Instruis impensa nostra sepulchra brevi. |
190 |
| Nec mea nunc primum feriuntur pectora telo; |
| Ille locus saevi vulnus amoris habet. |
| Anna soror, soror Anna, meae male conscia culpae, |
| Iam dabis in cineres ultima dona meos. |
| Nec consumpta rogis inscribar Elissa Sychaei, |
195 |
| Hoc tamen in tumuli marmore carmen erit: |
| Praebuit Aeneas et causam mortis et ensem. |
| Ipsa sua Dido concidit usa manu. |